Prawo zakonne - CODEX IURIS CANONICI

Nasza ocena:

3
Pobrań: 21
Wyświetleń: 679
Komentarze: 0
Notatek.pl

Pobierz ten dokument za darmo

Podgląd dokumentu
Prawo zakonne -  CODEX IURIS CANONICI - strona 1 Prawo zakonne -  CODEX IURIS CANONICI - strona 2 Prawo zakonne -  CODEX IURIS CANONICI - strona 3

Fragment notatki:

CODEX IURIS CANONICI
an. 1917
Textus sine fontium annotatione
Romae MMVII
Codex Iuris Canonici 1917
www.internetsv.info
Questo documento è stato realizzato con la massima cura per lo studio avanzato nel
campo del diritto canonico.
È importante ricordare tuttavia che nelle ricerche di maggiore importanza è sempre
opportuno un accurato confronto preliminare con i testi originali.
Nell’eventualità che troviate un errore siete pregati di segnalarlo con precisione
inviando un messaggio alla seguente casella di posta elettronica: email@internetsv.info.
This document has been realized with maximum care for the advanced study in canon
law.
It is important to remember nevertheless that in the searches of great importance is
always opportune an accurate comparison with the original texts.
In the eventuality that a bug is found please sending precise message to the following
box e-mail: email@internetsv.info.
2
Codex Iuris Canonici 1917
www.internetsv.info
CODEX IURIS CANONICI
An. 1917
Textus sine fontium annotatione
Praefatio
[. . . omissis. . . ]
Constitutio apostolica Providentissima Mater Ecclesia
[. . . omissis. . . ]
Motu proprio Cum Iuris Canonici Codicem
[. . . omissis. . . ]
Professio Catholicae fidei
[. . . omissis. . . ]
LIBER PRIMUS.
NORMAE GENERALES.
Can. 1. Licet in Codice iuris canonici Ecclesiae quoque Orientalis disciplina saepe
referatur, ipse tamen unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orientalem obligat, nisi
de iis agatur, quae ex ipsa rei natura etiam Orientalem afficiunt.
Can. 2. Codex, plerumque, nihil decernit de ritibus et caeremoniis quas liturgici
libri, ab Ecclesia Latina probati, servandas praecipiunt in celebratione sacrosancti
Missae sacrificii, in administratione Sacramentorum et Sacramentalium aliisque sacris
peragendis. Quare omnes liturgicae leges vim suam retinent nisi earum aliqua in Codice
expresse corrigatur.
3
Codex Iuris Canonici 1917
www.internetsv.info
Can. 3. Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum variis Nationibus
conventiones nullatenus abrogant aut iis aliquid obrogant; eae idcirco perinde ac in
praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis minime obstantibus.
Can. 4. Iura aliis quaesita, itemque privilegia atque indulta quae, ab Apostolica
Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, in usu
adhuc sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse
revocentur.
Can. 5. Vigentes in praesens contra horum statuta canonum consuetudines sive
universales sive particulares, si quidem ipsis canonibus expresse reprobentur, tanquam
iuris corruptelae corrigantur, licet sint immemorabiles, neve sinantur in posterum
reviviscere; aliae, quae quidem centenariae sint et immemorabiles, tolerari poterunt, si
Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis existiment eas prudenter submoveri non
posse; ceterae suppressae habeantur nisi expresse Codex aliud caveat.
Can. 6. Codex vigentem huc usque disciplinam plerumque retinet, licet
opportunas immutationes afferat. Itaque:
1° Leges quaelibet, sive universales sive particulares, praescriptis huius Codicis
oppositae, abrogantur nisi de particularibus legibus aliud expresse caveatur;
2° Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris iuris auctoritate, atque
ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus, sunt aestimandi;
3° Canones qui ex parte tantum cum veteri iure congruunt, qua congruunt, ex iure
antiquo aestimand ... zobacz całą notatkę

Komentarze użytkowników (0)

Zaloguj się, aby dodać komentarz